CIX. [Ib. XXVI, 17.]

Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: hoc est, unum hinc, et unum inde, de lateribus columnae. Anconiscos autem dicit, quos vulgo vocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum vinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. Ducta est autem similitudo verbi a cubitis, ubi flectuntur manus, quibus incumbunt recumbentes, qui graece AGKONES vocantur.