XI. [Ib. IV, 24-25.]

In eo quod scriptum est, Et factum est, in via ad refectionem obviavit ei angelus, et quaerebat eum occidere: et assumpto Sepphora calculo, circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes ejus, et dixit, Stetit sanguis circumcisionis infantis mei. Et recessit ab eo; propter quod dixit, Desiit sanguis circumcisionis; primum quaeritur, quem volebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est, occurrit ei angelus, et quaerebat eum occidere. Nam cui putabitur occurrisse, nisi illi qui universo suorum comitatui praefuit, et a quo caeteri ducebantur? An puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit; ut ob hoc intelligatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis, severitate vindictae? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit, quaerebat eum occidere; quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret, occurrit ei, et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. Sed talis est in Psalmo: Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion (Psal. LXXXVI, 1, 2). Inde enim Psalmus incipit, nec aliquid de illo vel de illa dixerat, cujus fundamenta intelligi voluit, dicens, Fundamenta ejus in montibus sanctis. Sed quia sequitur, diligit Dominus portas Sion; ergo fundamenta vel Domini vel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta civitatis accipiantur. Sed quia in hoc pronomine, quod est, ejus, genus ambiguum est (omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini, et feminini, et neutri), in graeco autem in feminino genere dicitur AYTES, masculino et neutro AYTOY, et habet codex graecus, AYTOY; cogit intelligere non fundamenta Sion, sed fundamenta Domini, id est, quae constituit Dominus, de quo dictum est, Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CXLVI, 2). Nec Sion tamen, nec Dominum antea nominaverat, cum diceret, Fundamenta ejus in montibus sanctis: sic et hic nondum nominato infante dictum est, occurrit ei, et quaerebat eum occidere; ut de quo dixerit, in consequentibus agnoscamus. Quanquam etsi de Moyse accipere quisquam voluerit, non est magnopere resistendum. Illud potius quod sequitur, si fieri potest, intelligatur, quid sibi velit ideo recessisse angelum ab interfectione cujuslibet eorum, quia dixit mulier, Stetit sanguis circumcisionis infantis. Non enim ait, Recessit ab eo, propter quod circumcidit infantem: sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.