CXII. [Ib. XXVI, 33.]

Et dividet vobis velamen inter medium sanctum, et inter medium sanctum sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc velamen, de quo nunc loquitur, in quatuor columnis extentum. De hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos Epistola loquitur (Hebr. IX, 1-12); quia ubi Arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est, intus ultra velum: foris autem mensa et candelabrum, et caetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt, et non sancta sanctorum. Et significatur foris Vetus Testamentum, intus autem Novum, cum sit utrumque in lectione Veteris Testamenti, et expressum operibus, et significatione figuratum. Ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est Veteris Testamenti: in sanctis autem sanctorum figura est ipsius veritatis, quia figura est Novi Testamenti. Totum quippe Vetus Testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita observanda praecipiuntur, figura est.