CXIII. [Ib. XXVII, 1, 2.]

De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum esse voluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. Quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? Ne pudenda, inquit, tua reveles super illud (Exod. XX, 26). Sed illic dicebat de altari quod terra vel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent: nunc vero de tabulis fieri altare praecipit, quo si apponeretur ad horam ministrationis aliquid ubi staret minister altaris, et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. Item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur, posset incendi; praesertim quia concavum fieri jubet, et craticulam deponi usque ad medium ejus, id est medium concavitatis ejus, opere factum reticulato. An quoniam dixit, Et facies cornua in quatuor angulos, ex seipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait, teges illa aeramento, sed ad omnia de quibus loquebatur, de altari fabricando praecipiens?