|
Et tu loquere omnibus
sapientibus mente, quos replevi spiritu intellectus:
AISTESEOS quidem graecus habet, quem latine sensum, non
intellectum dicere solemus; sed Scriptura de sensu interiore, quem
intellectum vocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos,
Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos
habent sensus ad discernendum bonum et malum (Hebr. V, 14).
Ibi enim quod posuit sensus, graecus habet AISTESIS. Quem
ergo istum spiritum, nisi Spiritum sanctum debemus accipere?
[Ib. XXVIII, 4.] Et stolae quas facient, pectoralem,
humeralem, et tunicam talarem, et tunicam cum corymbis . Has
appellatas stolas esse et caetera, cum superius unam stolam faciendam
proposuisset, notandum est. Tunicam vero cum corymbis honestius
putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent cum cirris, qui
bene dispositi ornamento esse vestibus solent.
|
|