CXV. [Ib. XXVIII, 4, 16, 9, 10.]

Aspidiscas in veste sacerdotali quas dicat? utrum scutulas, quae a scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum ASPIDA appellant? an vero aspidiscas propter diligenter colligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenulae appellantur? Spithamis autem longitudo, et spithamis latitudo: Latini quidam interpretati sunt, mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi. Item quod dicitur, Sumes duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum, an intelligendum, ut lapides sint de nominibus filiorum Israel secundum nativitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt?