CXVI. [Ib. XXVIII, 22.]

Et facies super rationale fimbrias complectentes opus catenatum de auro puro. Quod Latini rationale interpretati sunt, inopia linguae fecit. Graecus enim habet LOGION, non LOGIKON. Rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt LOGIKON. Sed quoniam LOGOS in graeca lingua ambiguum est, utrum verbum significet, an rationem, quia utriusque rei nomen est; ubi putatum est a verbo dictum LOGION, eloquium nostri interpretati sunt: nam quod habemus, Eloquia Domini, eloquia casta (Psal. XI, 7), Graeci habent LOGIA: hic vero in veste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis, et LOGION vocaretur, incertum utrum a ratione an a verbo ductum fuerit, interpretes nostri magis a ratione dictum putantes rationale appellaverunt.