|
Et impones super rationale
judicii demonstrationem et veritatem. Quid sibi hoc velit, vel in
quali re vel metallo poneretur super rationale demonstratio et veritas,
quoniam talia dicit fieri in veste sacerdotis, quae corporaliter fiunt
, invenire difficile est. Fabulantur tamen quidam lapidem fuisse,
cujus color, sive ad adversa, sive ad prospera mutaretur quando
sacerdos intrabat in sancta: et hoc esse quod ait, Et afferet Aaron
judicia filiorum Israel super pectus; ostendens videlicet in illa
demonstratione et veritate, quid de illis judicaverit Dominus.
Quanquam possit intelligi demonstrationem et veritatem litteris
impositam super LOGION.
|
|