|
Et erit Aaron cum coeperit
fungi sacerdotio, audietur vox ejus intranti in sanctum in conspectu
Domini et exeunti, ut non moriatur: intrantis et exeuntis vocem de
tintinnabulis dixit audiri, tantumque ibi pondus observationis posuit,
ut diceret, ne moriatur. Testimonia ergo quaedam significari voluit
in veste sacerdotali, qua utique significatur Ecclesia, per haec
tintinnabula, ut nota sit conversatio sacerdotis: sicut Apostolus
dicit, Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum (Tit.
II, 7); aut illud, Quae audisti a me per multos testes, haec
eadem commenda fidelibus, et iis qui idonei sunt et alios docere (II
Tim. II, 2.) An quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud
est. Intranti autem et exeunti, pro intrantis et exeuntis; locutio
est. Vox pro sonitu; nam tintinnabulorum magis sonus quam vox est.
|
|