|
Quod superius dictum est, quod
Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut cum eis in
Aegyptum pergeret, postea vero Jothor socer ejus illi cum eis
occurrit, posteaquam eduxit populum ex Aegypto (Exod. XVIII,
1-5); quaeri potest quomodo utrumque sit verum. Sed intelligendum
est, post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi
vel infantis, reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt
propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii, quod
divinitus impositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur.
|
|