CXX. [Ib. XXVIII, 36-38.]

Et facies laminam auream puram, et formabis in eadem formationem signi, sanctitatem Domini ; et impones illud super hyacinthum auplicem tortam; et erit super mitram: secundum inspectum mitrae erit; et erit supra frontem Aaron. Et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israel, omnis dati sanctorum eorum. Quomodo formetur in lamina sanctitas Domini, non video, nisi aliquibus litteris, quas quidam quatuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, TETRAGRAMMATON nomen Dei ineffabile credunt fuisse, vel esse adhuc usque. Sed quaelibet sint, vel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem Domini, vel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet AGIASMA, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. Ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata, Quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis; ut non sanctorum hominum intelligamus, sed sanctorum ab eo quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. Cum ergo de lamina dixisset, adjunxit atque ait, Et auferet Aaron peccata sanctorum, quaecumque sanctificabunt filii Israel omnis dati sanctorum eorum: id est, sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis, quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum evidenter Scriptura commemorat. Quod autem adjungit et dicit, Et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu Domini, ad laminam illam revertitur; in qua intelligitur frontis ornamentum , fiducia bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata, nec habet necessitatem offerre pro suis.