CXXI. [Ib. XXVIII. 41.]

De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet, loquens ad Moysen, quomodo vestirentur, et ungerentur, quid est quod ait, Et implebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? An forte muneribus, quae offerenda sunt Deo?