CXXII. [Ib. XXVIII, 42.] |
Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem corporis eorum; a lumbis usque ad femora erunt. Cum vestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait, Femoralia facies linea tegere turpitudinem corporis eorum, quasi apparere posset tanta desuper veste adhibita? Nisi quia signum esse voluit in hoc castitatis vel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a seipso habita, sed data intelligatur. |