CXXIII. [Ib. XXIX, 8, 9.] |
Cum de filiis Aaron loqueretur: Et indues eos, inquit, tunicas, et cinges eos zonis, et circumdabis eis cidaras. Quam dicat cidarim vel cidaras, quoniam non est interpretatum, nec in usu modo est, ignoratur: puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putaverunt. Neque enim diceret, circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset. |