|
Et erit illis sacerdotium mihi
in sempiternum. Quomodo dicat in sempiternum, de his significativis
rebus, superius saepe diximus. Nam utique mutatum est hoc
sacerdotium, ut illud esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec,
non secundum ordinem Aaron. Ibi enim et juratio, et nulla Dei
poenitudo, qua significetur mutatio. Juravit enim Dominus, et non
poenitebit eum, Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedec (Ps. CIX, 4). De ordine autem Aaron dictum est
quidem in sempiternum, vel propter tempus non praeceptum quousque
observaretur, vel quod res significaret aeternas: nusquam est tamen
dictum de sacerdotio Aaron, quia juravit Dominus et non poenitebit
eum. Et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem
Melchisedec, Non poenitebit eum, ut significaretur, quia de
sacerdotio Aaron poenituit eum, id est, mutavit illud.
|
|