CXXVII. [Ib. XXIX, 18.] |
Quod odor suavitatis Domino saepe dicitur sacrificium de victimis pecorum in Scripturis sanctis, non utique Deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritualiter Deum delectat cum spiritualiter exhibetur, quoniam ipse odor Dei spiritualiter intelligitur. Non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. Sicut ergo ille olefacit, sic ista significant. |