CXXIX. [Ib. XXIX, 28-30.]

Et erit Aaron et filiis ejus legitimum aeternum a filiis Israel: cum diceret de pectusculo et brachio victimarum. More illo ergo aeternum dixit, quem saepe supra commemoravimus.

Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis ejus post eum, ungere eos in ipsis, et consummare manus eorum. Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis ejus, qui intrabit in tabernaculum testimonii deservire in sanctis. Haec verba multas quaestiones habent. Nam primum hic notandum est, quomodo cum stolam dixerit sancti, postea pluraliter dicit ungere eos in ipsis, tanquam in stolis. Nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. Quanquam ambiguum sit utrum in ipsis ab eo quod sunt ipsa genere neutro, quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est vestis sacerdotalis: quod magis putandum est, ex eo quod in consequentibus dicit, Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei; ea scilicet omnia quae commemoravit, cum vestem sacerdotalem describeret. Repetivit sane quod supra dixerat, consummare manus eorum: unde quid mihi videretur exposui (Supra, quaest. 125). Quod vero ait, Septem diebus vestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus se non vestiet? Sed illis septem continuis intelligi voluit, quibus ejus sacerdotium quodammodo dedicatur, atque hebdomadis est in ejus inchoatione festivitas. Successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis: eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum vivo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. Quomodo ergo proprium dicit hujus unius esse, intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, cum et illa quae sunt extra velum, quo velantur sancta sanctorum. sancta appellentur, et tabernaculum testimonii etiam illud vocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum: ubi cum deserviant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit successorem Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deservire in sanctis? Si enim dixisset, Deservire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. Ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in Epistola ad Hebraeos diligentissime commendatur. Nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, non vult utique intelligi, nisi in sanctis sanctorum; quia et ipsa utique sancta appellantur. Non enim omnia quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt: illa vero quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. Unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam Dominum Christum significabat, apertissime supradicta ad Hebraeos Epistola commendatur (Hebr. IX, 7-11). Quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam quae Legem habebat, esset propitiatorium, ubi Dei misericordia significari intelligenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui Legem non implent; hoc mihi videtur etiam in ipsa veste sacerdotis significari: nam et ipsa quid aliud quam Ecclesiae Sacramenta significat? Quod in LOGIO, id est rationali in pectore sacerdotis posito judicia constituit, in lamina vero sanctificationem et ablationem peccatorum: tanquam rationale sit in pectore simile arcae in qua Lex erat, et lamina illa in fronte, similis propitiatorio quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum est, Superexsultat misericordia judicio (Jacobi, II, 13).