XIII. [Ib. V, 1-3.]

Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandavit Deus ejecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan; Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire vellent in desertum immolare Deo suo ex mandato ejus. Sed intelligendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. Ut enim sic fierent omnia quemadmodum consequens Scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. Neque enim mendaciter Deus jubet quod scit non facturum cui jubetur, ut justum judicium consequatur.