|
Cum de annulis loqueretur
altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari jussit, Et
duos annulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona ejus, in
duo latera facies in duobus lateribus: quoniam graecus habet, EIS
TA DYO KLITE POIESEIS EN TOIS DYSI
PLEYROIS. Nam KLITE latera sunt, et PLEYRA latera
sunt. Unde quidam Latini sic interpretati sunt, In duas partes
facies in duobus lateribus. Non autem ait Graecus MERE, quod est
partes, sed KLITE, quod latera. Nam hoc verbum est in illo
psalmo, ubi scriptum est: Uxor tua sicut vinea fertilis in lateribus
domus tuae (Psal. CXXVII, 3). Ac per hoc tantum casus
interest, quia prius accusativum, post vero ablativum posuit, In duo
latera facies, in duobus lateribus. Quis autem sit sensus difficile
est assequi; nisi forte, ut solet Scriptura amare ellipsim, ut
aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur, Erunt: ut iste
sit sensus, In duo latera facies, in duobus lateribus erunt; id
est, ad duo latera facies annulos, quoniam in duobus lateribus erunt.
|
|