CXXXII. [Ib. XXX, 4.] |
Et erunt arcus amitibus ita ut tollatur illud in eis. Quos annulos dixerat, arcus dicit. Annulos quippe pro rotundis ansis posuit. Et quid est aliud annulus vel circulus, nisi undique arcus? Ideo quidam nolentes arcu dicere, thecas interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes, Et erunt thecae amitibus; quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum verbum sit: dixit autem PSALIDES, quod arcus interpretatur. |