|
Incendet super illud
incensum continuationis in conspectu Domini in progenies eorum.
Continuationis incensum dicit, quod continuatim fieret, id est,
nullo die praetermitteretur. Cum de altari praeciperet incensi, id
est, in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non
sacrificium, non libatio; praedixerat idipsum incensum quotidie poni
debere: nunc autem dicit, Et depropitiabit Aaron vel exorabit,
super cornua ejus semel in anno de sanguine purificationis delictorum.
Depropitiabit, ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur
EXILASMOS. Unde et intelligendum est, hoc quod semel in anno
jubet fieri ad propitiandum Deum super cornua altaris incensi, id est
ut de sanguine purificationis delictorum, victimarum scilicet quae
offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris
incensi, non pertinere ad illam appositionem incensi, quam quotidie
fieri jusserat. Illa enim fiebat aromatibus, non sanguine; et
quotidie, non semel in anno. Non ergo sumus intellecturi, semel in
anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno
cum sanguine: et quotidie quidem solere intrare sine sanguine, causa
incensi imponendi; cum sanguine autem semel in anno: maxime quia
sequitur et dicit, Semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum
est Domino. Non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod
quotidie fieri jussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod
cum sanguine fieri praeceptum est. Et post hoc adjungit, Sanctum
sanctorum est Domino: ac per hoc si sanctum sanctorum non extra, sed
intra velum erat; etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod
poni jussit contra velum, intrinsecus jussit.
|
|