CXXXV. [Ib. XXX, 26-33.]

Advertendum est etiam et notandum quemadmodum unguento chrismatis omnia jussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. Omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. Quid igitur distabit jam inter illa interiora, quae velo teguntur, et caetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum: haec tamen notanda credidimus. Ubi etiam meminerimus, quod sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari voluit sanctum sancti, continuo dictum est, Omnis qui tangit illud, sanctificabitur: ita de omnibus postea, quae de illo unguento uncta, dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur, Omnis qui tangit ea, sanctificabitur. Quod duobus modis intelligi potest; sive tangendo sanctificabitur, sive sanctificabitur ut ei liceat tangere: si tamen non licebat tangere populo tabernaculum, quando afferebant hostias, vel quaecumque ab eis allata offerebantur Deo. Nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Levitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen, Et filiis Israel loqueris dicens: utique filii Israel totus ille populus erat; jubet autem illis dici, Oleum linitio unctionis, sanctum erit hoc vobis in progenies vestras: super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis vobis ipsis similiter. Sanctum est, et sanctificatio erit vobis. Quicumque fecerit similiter, et quicumque dabit de eo extera nationi, interibit de populo suo. Jubet igitur non solis sacerdotibus, sed universo populo Israel, ut non faciant tale unguentum in usus humanos. Hoc est enim quod ait, super carnem hominis non linietur. Prohibet ergo simile fieri in usus suos, et interitum minatur si quisquam similiter fecerit, id est, unguentum ad usus suos simile confecerit, vel cuiquam hinc dederit exterae nationi. Ac per hoc quod ait, Sanctificatio erit vobis, cum hoc populo Israel universo dici jubeat, non video quid intelligam, nisi quia licebat eis, quando veniebat cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt; et hinc dictum, Omnis qui tangit sanctificabitur: non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.