CXXXVII. [Ib. XXX, 36.]

Et concides de illis minutum, et pones contra testimonia in tabernaculo testimonii, unde innotescam tibi inde. Sanctum sanctorum erit vobis incensum. Ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur: et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat, adhibita sane differentia cum ait, Unde innotescam tibi inde. Sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est, intra velum super arcam.