CXXXVIII. [Ib. XXXI, 2-5.]

Quid est quod Beseleel cum juberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se replevisse spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae in omni opere, excogitare, et architectonari, etc.? Utrum Spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium videntur? an et hoc significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum spiritum sapientiae, et intellectus, et scientiae, quae his rebus significantur? Tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste divino sapientiae, et intellectus, et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus.