CXXXIX. [Ib. XXXI, 13.]

Quid sibi vult, quod cum de sabbato observando praeciperet, ait, Testamentum aeternum in me et filiis Israel; non ait, inter me et filios Israel? An quia sabbatum requiem significat, et requies nobis non est nisi in illo? Nam profecto filios Israel universum populum suum dicit, id est, semen Abraham: et est Israel secundum carnem, et secundum spiritum. Nam si Israel non esset dicendus, nisi ex genere carnis, non diceret Apostolus, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18): ubi profecto significat esse Israel secundum spiritum qui in abscondito Judaeus est et circumcisione cordis (Rom. II, 29.) Sic ergo melius fortasse distinguitur, Testamentum aeternum in me; ut deinde alius sensus sit, et filiis Israel signum est aeternum, id est, aeternae rei signum: quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum (I Cor. X, 4). Non ergo ita jungendum est, Testamentum aeternum in me et filiis Israel, tanquam in Deo et filiis Israel sit hoc testamentum; sed Testamentum aeternum in me, quia in illo promissa est requies aeterna; et filiis Israel signum est aeternum, quia filii Israel acceperunt observandum signum, quo requies significatur aeterna veris Israelitis, hoc est filiis promissionis et visuris Deum facie ad faciem sicuti est.