XIV. [Ib. V, 22, 23.] |
Verba quae dicit Moyses ad Dominum, Quare afflixisti populum hunc? et utquid me misisti? Ex quo enim intravi ad Pharaonem loqui in tuo nomine, in hunc populum; et non liberasti populum tuum; non contumaciae verba sunt vel indignationis, sed inquisitionis et orationis: quod ex his apparet, quae illi Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem ejus, sed quid sit facturus aperuit. |