|
Et dedit Moysi statim ut cessavit
loqui ad eum, in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas
lapideas scriptas digito Dei. Cum tam multa locutus sit Deus, duae
tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii
futurae in arca. Nimirum omnia caetera quae praecepit Deus ex illis
decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere
intelliguntur, si diligenter quaerantur et bene intelligantur: quomodo
haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, dilectione scilicet
Dei et proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth.
XXII, 37-40).
|
|