CXLI. [Ib. XXXII, 2.]

Quod jubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intelligitur difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret: factum tamen illud ipsum difficile ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putavi, qui contristantur, si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerari jubeatur.