CXLIII. [Ib. XXXII, 14.]

Et propitiatus est Dominus de malitia quam dixit facere populo suo. Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicuti est, Aestimata est malitia exitus illorum (Sap. III, 2). Secundum hanc dicitur bonum et malum a Deo (Eccli. XI, 14), non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est; sed malis ingerit mala, quia justus est.