CXLIV. [Ib. XXXII, 19.]

Iratus quidem Moyses videtur tabulas testimonii digito Dei scriptas collisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti, quoniam Vetus fuerat abolendum, et constituendum Novum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando exstitit. Quod autem in ignem missum vitulum fusilem contrivit, et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis videatur significare, jam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum (Lib. 22, cap. 93).