CXLV. [Ib. XXXII, 24.] |
Et dederunt mihi, et misi in ignem, et exiit vitulus hic. Compendio locutus est, non dicens quod ipse formaverit, ut exiret vitulus fusilis? an excusationis causa timendo mentitus est, tanquam ipse in ignem periturum aurum projecerit, atque ipso non id agente forma vituli exierit? Quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in viro , cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit. |