CXLVI. [Ib. XXXII, 25.]

Et cum vidisset Moyses populum, quia dissipatus est, dissipavit enim eos Aaron, ut in gaudium venirent adversariis suis. Notandum est quemadmodum illud totum mali quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. Magis enim dictum est, dissipavit eos Aaron, quoniam cessit eis, quam dissipaverunt se ipsi qui tantum malum flagitaverunt.