|
Cum Moyses dicit
ad Deum, Precor, peccavit populus iste peccatum magnum, et fecerunt
sibi deos aureos, et nunc siquidem remittis illis peccatum illorum,
remitte; sin autem, deleme de libro tuo quem scripsisti: securus
quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur; id
est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum
illud remitteret. Verumtamen advertendum est quantum malum in illo
peccato perspexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum,
qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet.
|
|