|
Merito quaeritur, cum
superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum vindicta
nulla processerit, neque cum Moyses interfici jussit omnem qui
Levitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis, neque
cum postea factum est quod Scriptura dicit, Et percussit Dominus
populum propter facturam vituli, quem fecit Aaron: maxime quia et hic
hoc idem repetendo inculcatum est. Non enim dictum est, Et percussit
Dominus populum propter facturam vituli, quem fecerunt, sed, quem
fecit Aaron: et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod
de sacerdotio ejus ante peccatum ejus Deus praecipiebat, impletum
est. Sed jussit et ipsum et filios ablui; et sic ordinati sunt in
sacerdotio. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in
melius; et cui parcat ad tempus, quamvis eum praescierit in melius non
mutari; et cui non parcat ut mutetur in melius, et cui non parcat,
ita ut nec mutationem ejus exspectet: et totum hoc ad id redit, quod
Apostolus dicit exclamans, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33).
|
|