CXLIX. [Ib. XXXIII, 1.]

Vade ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Deus iratus dicere videtur, tu et populus tuus, quem eduxisti; alioquin dixisset, tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti: sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt, Moyses enim hic homo qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum sit ei; liberationem suam in homine constituendo defecerant. Hoc eis modo replicatur cum dicitur, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti: quod illis est crimini, non Moysi. Non enim aliud volebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in Domino spem ponerent, et Domini misericordia se cum gratiarum actione crederent ab illa servitute liberatos: cujus tamen apud Deum tanquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret Deus, Sine me, et iratus ira conteram eos (Exod. XXXII, 1, 23, 10). Quod utrum jubentis sit cum ait, Sine me, an quasi petentis, utrumque videtur absurdum. Nam et si jubebat Deus, inobedienter famulus non parebat; et Deum hoc a servo velut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. Ille itaque ibi sensus in promptu est, quod his verbis significavit Deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem sic Dominus diligebat; ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. Nam cum ab Omnipotente dicitur homini, Sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam, Contererem eos, nisi diligerentur abs te? Ita ergo dictum est, Sine me, ac si diceretur, Noli eos diligere, et conteram eos; quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. Obtemperandum autem esset Domino dicenti, Noli eos diligere, si hoc jubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio revocaret: nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. Nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus illos occultius diligebat, qui manifeste voce terrebat.