XV. [Ib. VI, 14-28.] |
Sacramenti locum esse dubium non est, quod Scriptura volens originem Moysi demonstrare, quoniam ejus actio jam expetebat, a primogenito Jacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Simeon, inde ad Levi; ultra progressa non est, quoniam ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur, qui jam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israel intravit in Aegyptum: non enim primam neque secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam Deus esse voluit sacerdotalem. |