CL. [Ib. XXXIII, 1-3.]

Ubi dicit Deus ad Moysen, Vade, ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens, Semini vestro dabo eam; continuo tanquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur, occulta conversione, quae graece APOSTROFE dicitur, jam ad ipsum populum loquitur dicens: Et simul mittam angelum meum ante te, et ejiciet Chananaeum, et Amorrhaeum, et Chettaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Jebusaeum; et introducet te in terram fluentem lac et mel. Non enim ascendam tecum, quia populus dura cervice es, ut non deleam te in via. Magna sacramenti et mira profunditas, tanquam misericordiam majorem posset angelus habere quam Deus, qui populo durae cervicis parceret; cui Deus, si cum illis esset, ipse non parceret: et tamen etiam per angelum suum, se quodammodo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, implere se dicit quod patribus eorum juravit; tanquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus justis promisit, non quod isti digni essent. Quid ergo significat, nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura cervice sunt; quia non eum propitium et salubrem, nisi humilitas et pietas capit? Esse autem Deum cum durae cervicis hominibus, nihil est aliud quam vindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit; quo pertinet illud quod dicitur, Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11): quia si advertit, evertit . Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei (Psal. LXVII, 3).