CLI. [Ib. XXXIII, 12, 13.]

Et dixit Moyses ad Dominum, Ecce tu mihi dicis: Deduc populum hunc. Tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. Tu autem dixisti mihi, Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Quod habet graecus GNOSTOS, hoc quidam latini interpretati sunt, manifeste, cum Scriptura non dixerit FANEROS. Potuit ergo fortasse aptius dici, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, scienter ut videam te: quibus verbis satis ostendit Moyses, quod non ita videbat Deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat videre; quoniam illae omnes visiones Dei, quae mortalium praebebantur aspectibus, et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis attingeretur auditus, sic exhibebantur, assumpta sicut Deus volebat, specie qua volebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur divina natura, quae invisibilis ubique tota est, et nullo continetur loco. Et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis Dei et proximi, tota Lex pendet (Matth. XXII, 37-40), ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet Dei, ubi ait, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam in conspectu tuo; in dilectione autem proximi, ubi ait, Et ut sciam quia populus tuus est gens haec.