CLII. [Ib. XXXIII, 17.] |
Quid est quod dicit Deus ad Moysen, Quoniam scio te prae omnibus? numquid Deus plus aliqua scit, et aliqua minus? An secundum quod dicitur quibusdam in Evangelio, Non novi vos (Id. XXV, 12)? Secundum hanc enim scientiam, qua Deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non approbat, sicut ars recte dicitur nescire vitia, cum improbat vitia; prae omnibus Deus Moysen sciebat, quia Deo prae omnibus Moyses placebat. |