CLIII. [Ib. XXXIII, 12, 17.] |
Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat Deo, Dixisti mihi, Scio te prae omnibus; quod illi Deus posteaquam hoc ipse Deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur; ut intelligamus non omnia esse scripta quae cum illo Deus locutus est? Sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus, an vere ita sit . |