|
Cum dixisset Moyses
ad Dominum, Ostende mihi gloriam tuam; respondit ei Dominus, Ego
transibo ante te gloria mea : et vocabo nomine Domini in conspectu
tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui
misericordiam praestitero: cum paulo ante dixisset, Ipse antecedam
te, et requiem tibi dabo; quod Moyses sic videtur accepisse,
Antecedam te, tanquam non ei populo qui praesens in itinere futurus
esset: et ideo ait, Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me
educas hinc, etc. Deus autem neque ei hoc negavit dicens, Et hoc
tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei
Moyses, Ostende mihi gloriam tuam, rursus, tanquam praecessurus et
non cum eis simul futurus, videtur dicere, Ego transibo ante te,
nisi quia hoc aliud est? Ille quippe intelligitur loqui et dicere,
Transibo ante te, de quo dicit Evangelium, Cum venisset hora ut
transiret Jesus de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1): qui
transitus etiam Pascha interpretari perhibetur. Haec itaque magna
omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transit ad Patrem
de hoc saeculo, parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit eis
in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus
a mortuis factus est (Coloss. I, 18).
Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat cum dicit, Et vocabo
nomine Domini in conspectu tuo: tanquam in conspectu populi Israel,
cujus Moyses cum haec audiret typum gerebat. In conspectu enim gentis
ipsius ubique dispersae vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus.
Vocabo autem dixit, non Vocabor, activum verbum pro passivo ponens,
genere locutionis inusitato; in quo nimirum magnus sensus latet. Sic
enim fortasse significare voluit seipsum hoc facere, id est gratia sua
fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.
Quod vero addidit, Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam
praestabo cui misericordiam praestitero; ibi plane expressius ostendit
vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam: non pro meritis
nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes
introducturum pollicebatur, dicens, Vocabo nomine Domini in
conspectu tuo; commendavit hoc se misericorditer facere, sicut
Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis
propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes
autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9).
Hoc ergo praedictum est, Miserebor cui misertus ero, et
misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Quibus verbis
prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut qui
gloriatur in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Non enim
ait, Miserebor talibus vel talibus, sed, cui misericors fuero; ut
neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae
vocationis meruisse demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus
est (Rom. V, 6).
Sed utrum hoc idem repetere voluerit, cum addidit, Misericordiam
praestabo cui misericordiam praestitero, vel sicut alii interpretati
sunt, cui misericors fuero; an aliquid intersit, nescio. Quod enim
graeca lingua duobus verbis dictum est, ELEESO, et
OIKTEIRESO, quod unum atque idem videtur significare, non
potuit latinus diversis verbis dicere, et diversis modis eamdem
misericordiam repetivit. Si autem diceretur, Miserebor cui
misereor, et miserebor cui misertus ero; non satis commode dici
videretur. Et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius
misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit: sicut
Amen, Amen; sicut Fiat, Fiat; sicut repetitio somnii
Pharaonis, pluraque similia. Aut in utrisque populis, id est
Gentibus et Hebraeis, hoc modo Deus praenuntiavit misericordiam se
esse facturum. Quod Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando
non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum
incredulitate; sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra
misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim
Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur (Id. XI,
30-32).
Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondet ad illud
quod ei dictum fuerat, Ostende mihi gloriam tuam, vel quod supra
petiverat Moyses, dicens, Ostende mihi temetipsum manifeste ut
videam te. Non poteris, inquit, videre faciem meam. Non enim
videbit homo faciem meam, et vivet: ostendens huic vitae, quae agitur
in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicuti est apparere
non posse; id est, sicuti est videri in illa vita potest, ubi ut
vivatur, huic vitae moriendum est.
Item interposito articulo dicente Scriptura, Et ait Dominus,
sequitur et loquitur, Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes
Deum est, qui nusquam est absens? Sed Ecclesiam significat
dicendo, Ecce locus penes me, tanquam templum suum commendans, Et
stabis, inquit, super petram (quia super hanc petram, ait Dominus,
aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]), statim ut
transiet gloria mea: id est, Statim ut transiet gloria mea, stabis
supra petram; quia post transitum Christi, id est post passionem et
resurrectionem Christi stetit populus fidelis supra petram. Et ponam
te, inquit, in caverna petrae: munimen firmissimum significat. Alii
autem interpretati sunt, in specula petrae; sed graecus habet
OPEN: hoc autem foramen vel cavernam rectius interpretamur.
Et tegam manu mea super te , donec transeam: et auferam manum, et
tunc videbis posteriora mea; facies autem mea non videbitur tibi. Cum
jam dixisset, Stabis super petram, statim ut transiet gloria mea,
ubi intelligitur post transitum suum promisisse super petram
stabilitatem; quomodo accipiendum est quod ait, Ponam te in caverna
petrae, et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam
manum, et tunc videbis posteriora mea: quasi jam illo in petra
constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat; cum esse in
petra non possit, nisi post ejus transitum? Sed recapitulatio
intelligenda est rei praetermissae, quali solet uti Scriptura in
multis locis. Postea quippe dixit quod ordine temporis prius est.
Qui ordo ita se habet: Tegam manu mea super te, donec transeam, et
tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non videbitur tibi: et
stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in
caverna petrae. Hoc enim factum est in eis quos tunc significabat
persona Moysi, id est Israelitis, qui in Dominum Jesum, sicut
Actus Apostolorum indicant, postea crediderunt, id est, statim ut
transiit ejus gloria. Non posteaquam resurrexit a mortuis, et
ascendit in coelum, misso desuper Spiritu sancto, cum linguis omnium
gentium Apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui
crucifixerant Christum: quem ut non cognovissent, et Dominum gloriae
crucifixissent, caecitas ex parte in Israel facta est (Rom. XI,
25), sicut dictum fuerat, Tegam manu mea super te, donec
transeam. Unde Psalmus dicit, Quoniam die ac nocte gravata est
super me manus tua: diem appellans, quando Christus divina miracula
faciebat; noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi
titubaverunt qui in die crediderant. Hoc est ergo, Cum transiero,
tunc videbis posteriora mea, Cum transiero de hoc mundo ad Patrem,
posterius in me credituri sunt quorum typum geris. Tunc enim compuncti
corde dixerunt: Quid faciemus? Et jussi sunt ab Apostolis agere
poenitentiam, et baptizari in nomine Jesu Christi, ut dimitterentur
illis peccata eorum (Act. II, 37, 38). Quod in psalmo illo
sequitur, cum dictum esset, Die ac nocte gravata est super me manus
tua; id est, ut non cognoscerem (Si enim cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]): sequitur et
jungit, Conversus sum in aerumna mea, dum configeretur spina; id
est, cum essem corde compunctus. Deinde addidit, Peccatum meum
cognovi, et facinus meum non operui: posteaquam viderunt quanto
scelere Christum crucifixerint. Et quia receperunt consilium ut
agerent poenitentiam, et in Baptismo remissionem acciperent
peccatorum; Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum
Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI,
4, 5).
Hanc autem prophetiam potius fuisse, quam locutus est Dominus ad
Moysen satis res ipsa indicat; quandoquidem de petra vel caverna
ejus, et de manus ejus superpositione, de visione posteriorum ejus,
nihil postea visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adjungit
interposito articulo Scriptura, Et dixit Dominus ad Moysen; cum
ipse Dominus utique etiam illa quae supra dicta sunt loqueretur, atque
inde contexit quid deinceps Dominus dicat, Excide tibi duas tabulas
lapideas, sicut et primas, etc.
|
|