CLVI. [Ib. XXXIV, 10.]

Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter caetera, Coram omni populo tuo faciam gloriosa. Nondum dignatur dicere, Coram omni populo meo. An ita dixit, populo tuo, quomodo cuilibet homini ejusdem populi diceretur, id est, Ex quo populo es: quomodo, Civitati tuae dicimus, non cui dominaris, vel quam constituisti, sed unde civis es? Sic enim et paulo post dicit, Omnis populus, in quibus es: alio modo quid dictum est, nisi, populus tuus? Quod autem non dixit, In quo es, consuetudo locutionis est.