CLVII. [Ib. XXXIV, 12.] |
Quid est quod dicitur ad Moysen, Attende tibi, nequando ponat testamentum his qui sedent super terram. Non enim habet graecus, nequando ponas; sed, ne quando ponat. An forte de populo ei dicere voluit, cujus ipse ductor fuit? Sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. Mirum itaque locutionis genus est, et adhuc inexpertum vel non animadversum: si tamen locutio est, ac non sensus aliquis. |