|
Cum praeciperet
Deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate, omnis
idololatria everteretur, nec adorarentur dii alieni, ait, Dominus
enim Deus, zelans nomen, Deus zelator est: id est, ipsum nomen
quod Dominus Deus dicitur, zelans est, quia Deus zelator est.
Quod non humanae perturbationis vitio facit Deus, semper atque omni
modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc verbo indicat, non
impune plebem suam per alienos deos fornicaturam. Ductum est enim
verbum tropo metaphora a zelo maritali, quod castitatem custodit
uxoris. Quod nobis prodest, non Deo. Quis enim tali genere
fornicationis Deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. Quod
Deus prohibet terrore gravissimo, zelantem se appellans: cui dicitur
in Psalmo, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem
adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Denique
sequitur: Ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram, et
fornicentur post deos eorum.
|
|