CLIX. [Ib. XXXIV, 20.]

Quod ait, Non videberis in conspectu meo inanis; sicut indicant circumstantia de quibus loquitur, in conspectu suo: dixit Deus in tabernaculo suo: hoc est autem, Non ibi videberis inanis, nunquam intrabis sine aliquo munere. Quod spiritualiter intellectum, magnum sacramentum est. Verum haec dicebantur de umbris significationum.