XVI. [Ib. VI, 30.] |
Quod Moyses dicit, Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non videtur tantum propter magnitudinem populi excusare de vocis gracilitate, verum etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno homine posset audiri: an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? Dicitur autem illi: Ecce dedi te deum Pharaoni, et Aaron frater tuus erit tuus propheta (Exod. VII, 1). |