CLXII. [Ib. XXXIV, 25.]
Quid est quod ait, Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per Pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum?