|
Non coques agnum in lacte
matris suae. Ecce dixit iterum quod quemadmodum intelligi possit
ignoro. Magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad
litteram possit; quanto magis si non potest? In sermonibus enim Dei
non sunt ad proprietatem operum omnia revocanda, sicut nec illud de
petra, et caverna ejus, et manus superpositione (Exod.
XXXIII, 22). Sed plane de fide narratoris hoc exigendum
est, ut quae dicit facta esse, vere facta sint, et quae dicit dicta
esse, vere dicta sint. Quod exigitur etiam a narratoribus
Evangelii: cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in
parabolis dixit; tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica
narratio est.
|
|