CLXV. [Ib. XXXIV, 28.]

Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit. Quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit; non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. Repetitio quippe Legis jam quid significet diximus. Quod autem ait, Panem non manducavit, et aquam non bibit, intelligitur jejunavit, a parte totum; id est, nomine panis omnem cibum, et nomine aquae omnem potum significante Scriptura.