|
Et scripsit in
tabulis verba Testamenti, decem verba. De Moyse dictum est quod
ipse scripserit, cui etiam Deus paulo ante dixerat, Scribe tibi
verba haec. Cum vero primum Legem accepit, cujus tabulas abjecit et
fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum
est, Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut
scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur,
sicut modo narrat Scriptura, et dicit, Scripsit in tabulis verba
Testamenti, decem verba: sed tunc dictum est, Et dedit Moysi,
statim ut cessavit loqui ad cum in monte Sina, duas tabulas
testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei (Exod. XXXI,
18); deinde paulo post, Et conversus, inquit, Moyses descendit
de monte, et duae tabulae testimonii in manibus ejus, tabulae lapideae
scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et
tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei insculpta in
tabulis (Id. XXXII, 15, 16). Proinde magna oritur
quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses Deo utique
praesciente fracturus, non hominis opus esse dicantur, sed Dei; nec
ab homine scriptae, sed scriptae digito Dei: posteriores vero tabulae
tamdiu mansurae, ac in tabernaculo ac templo Dei futurae, jubente
quidem Deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. An
forte in illis prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus,
qua gratia indigni facti sunt revertentes corde in Aegyptum, et
facientes idolum; unde illo beneficio privati sunt, et propterea
Moyses tabulas fregit: istis vero tabulis posterioribus significati
sunt qui de suis operibus gloriantur; unde dicit Apostolus,
Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae
Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); et ideo tabulae humano opere
exsculptae, et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis
manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de
digito Dei, hoc est de Spiritu Dei?
Certe ergo repetitio Legis Novum Testamentum significat; illud
autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est: maxime
quoniam cum secundo Lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in
tanto strepitu ignium, nubium et tubarum; unde tremefactus populus
dixit, Non loquatur Deus ad nos, ne moriamur (Exod. XX,
19): unde significatur timor esse in Vetere Testamento, in Novo
dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus
Dei, istae opus hominis; et illae conscriptae digito Dei, istae
scriptae ab homine? An forte ideo magis in illis prioribus Vetus
significatum est Testamentum, quia Deus ibi praecepit, sed homo non
fecit? Lex enim posita est in Vetere Testamento, quae convinceret
transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum (Rom. V,
20). Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi
charitate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus Legem constituit,
Deus conscripsit: nullum opus hominis, quia homo Deo non
obtemperavit, et eum potius reum Lex fecit. In secundis autem
tabulis homo per adjutorium Dei tabulas facit, atque conscribit; quia
Novi Testamenti charitas Legem facit. Unde dicit Dominus, Non
veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17): dicit autem
Apostolus, Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10);
et, Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Factum
est itaque homini facile in Novo Testamento, quod in Vetere
difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque
illo digito Dei, hoc est, Spiritu Dei intus eam in corde
scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus, Non in
tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor.
III, 3); quoniam charitas Dei, qua veraciter impletur
praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui
datus est nobis (Rom. V, 5). Hoc est ergo primo data Lex (ubi
significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei, et
conscriptio digiti Dei), quod Apostolus dicit, Itaque Lex quidem
sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Lex ergo sancta
et bona, Dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat;
sed reatu potius premitur, Lege minante atque damnante. Peccatum
enim inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem
(Id. VII, 12, 13). Beatus autem homo est, cum hoc
mandatum sanctum, et justum, et bonum, est etiam opus ejus , sed per
gratiam Dei.
|
|